- NINUS
- NINUSseu Assur, fil. Beli, primus Assyriorum Rex; A. M. 1944. nam Belus solam habuit Babylonem Ninus vero totam assyriam. Primus omnium Regum fuit τῶ ἐις ἱςορίαν καὶ φήμην παραδεδομένων, i. e. qui scriptores rerum suarum nacti sunt, inquit, Diodor. Sic. Regnavit ann. 52. Idololatriam in orbem invexit, ad statuam enim patris qui confugiebant, omni crimine absolvebantur: Huius exemplô adducti, multi statuas in memoriam patrum erexêre. Inde idololatria initium cepit: inde nomina haec Bel, Baal, Belphegor, et Belzebub. Videto Hieronym. fol. 6. super Hoseam c. 2. Chaldaeis Hercules; Assyriis Iuppiter dictus. Non alius forsan a Babylone, Beli filio. Nini enim vox filium significat, id autem Hebraeis nin, uti Aegyptiis Non; unde Nonni, et Nonna vocabula, quibus qui praeerat Abbas, h. e. pater dicebatur. Condidit, vel secundum alios, auxit Nineven, Zoroastre Bactrianorum Regevictô, Semiramidem matrimonio sibi iunxit; totaque ferme Asiâ sub iugum redactâ suum, obiit A. M. 1996. Imperii 52. Gen. c. 10. Herodot. l. 1. Diodor. Sic. l. 3. Euseb. in Chron. Genebr. l. 1. Chron. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Scalig. Petavius, Langius, Calvisius, etc. De eo sic Marshamus Canone Chron. Sec. V. ubi de Asiae Regulis: Ad historiam sacram hîc non satis quadrat Ensebiana Chronologia, quae Abramo seniorem facit Nireum ---- Longa ista Assyriorum Regum series, quâ Imperium illud in tantam ab Eusebio, in maiorem a Syncello, antiquitatem extenditur, unius Ctesiae auctoritati innititur; cuius iam dudum non est insuspecta fides. Quidquid Diodorus aliique de Nino et Semiramide hyperbolice praedicârunt, ex illius penu depromptum est. Qui proin Ibid. Sec. XVII. neque in Historia Sacra neque in Aegyptiorum monumentis, reperiri ullam Assyriorum mentionem, antequam desiisset in Asia Aegyptiorum Imperium; posteaque anno Templi 232. primum in Ciseuphratensibus regionibus inclaruisse Phulem Assyriorum Regem ex 2. Reg. c. 15. v. 19. adnotat. Colophonius Phoenix, vetus poeta vitam Nini sic descripsit,Νίνος τις ἐγένεθ᾿ ὡς ἐγὼ κλύω,Ἀςςύριος,etc.Ninus vir quidam fuit, ut andio,Assyrius, qui auri mare possidebat,Et alia copiosius, quam arena est Caspia.Astra numquam vidit, nec forsitan id optavit;Ignem apud Magos sacrum non excitavit.Ut lege statutum est, Deum nec virgis attigit.Sacrificiis Deos non est veneratus, iura non reddidit.Subiectos sibi poupulos affari non didicit, ac ne numerare quidem,Verum ad edendum et bibendum strenuissimus,Vinumque miscens, cetera in saxa amandabat.Vir ille, ut mortuus est, hoc de se testimonium reliquit omnibus,Sepulchrum hoc conspiecatus, nune ubi Nmus sit,Audi, sive Assyrius, sive Medus,Sive Coraxus, sive a supernis paludibusIndus capillatus: frivola non denuntio.Quondam ego Ninus fui, spiritumque vitalem hausi,Nunc vero aliud nihil, quam terra factus sum:Quicquid comedi, habeo, quicquid volupe mihi fuit:Et quicquid pulchrarum feminarum in amore lascivii:Opes, quibus eram beatus, inimici coeuntesAuferent, haedum ut crudum quae bacchantur Thyades:Ad inferos cum descendi, nec aurum, nec equum,Nec argenteum currum egi.Cinus iam multus, qui olim mitram gestavi.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.